Habitaculum aeternum per opera bona praeparandum. Iste enim locus temporaliter aedificatus est, nec in aeternum durabit: sicut et ipsa nostra corpora, propter quorum necessitatem per opera misericordiae factus est, non sunt utique sempiterna, sed temporalia atque mortalia. Habitationem autem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis 18II Cor. V, 1 : ubi et ipsa nostra corpora conversione resurrectionis coelestia et sempiterna futura sunt. Et nunc quamvis nondum per speciem, sicut erit facie ad faciem 19I Cor. XIII, 12, tamen per fidem habitat in nobis Deus: et ei sic habitanti habitaculum per bona opera efficimur; quae opera aeterna non sunt, sed ad aeternam vitam perducunt. Ex quibus est et hoc opus, quo ista basilica fabricata est: non enim tales fabricas ibi operabimur. Nullus ibi locus ruiturus aedificatur, quo nullus habitator moriturus ingreditur. Nunc tamen sit bonum temporale opus vestrum, ut aeterna sit merces vestra. Nunc, inquam, fidei et spei domum spirituali dilectione construite in omni opere bono, quod tunc non erit; quia indigentia nulla erit. Fundamenta ergo in cordibus vestris apostolica et prophetica monita jacite, humilitatem vestram sicut pavimentum sine offensione prosternite; salutarem in vestro corde doctrinam orationibus et sermonibus tanquam firmis parietibus communite, divinis eos testimoniis tanquam luminaribus illustrate, infirmos sicut columnae sufferte, inopes sicut tecta protegite: ut Dominus Deus noster pro temporalibus bonis aeterna restituat, et vos in aeternum perfectos dedicatosque possideat.