TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fornicatio excludit a regno Dei. Forte enim malus, iniquus, adulter, impudicus, fornicarius gaudet quia facit, et senescit in quo libido non senescit, et dicit apud se: Certe verum est, Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Ecce ego jam senui, qui ab ineunte aetate usque in hodiernum diem tanta committo, multos castos ante me sepelivi, multorum castorum funera juvenum ad sepulcrum ipse deduxi, et pudicis impudicus supervixi. Quid est quod dicitur, quia Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Est alia terra ubi non est impudicus, est alia terra in regno Dei. Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt. Hoc est, perdet de terra memoriam eorum. Multi enim talia committentes, spem sibi ponunt: propter eos qui perdite viventes spem sibi ponunt in regno Dei, quo non accessuri sunt, dictum est, Perdet de terra memoriam eorum. Erit enim coelum novum, et terra nova, quam justi inhabitabunt. Ibi impii, ibi mali, ibi nequissimi habitare non sinuntur. Eligat modo qui talis est, ubi desideret habitare, cum tempus est ut possit mutari.