TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non optanda mala malis, sed ut boni fiant orandum. In Psalmis sanctis legistis, veluti multa imprecari mala inimicis suis, eum qui loquitur in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur in Psalmis, justus est: quare tam mala optat inimicis suis? Non optat, sed praevidet: prophetia est praenuntiantis, non votum male dicentis. In spiritu enim illi noverant quibus habebat evenire male, quibus bene: et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod praevidebant. Tu autem unde scis, ne melior te futurus sit, cui hodie male petis? Sed scio illum malignum, dicis. Et te scis malignum. Quamvis forte audeas et de corde alterius judicare quod nescis: sed et te scis malignum. Non audis Apostolum dicentem, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 4I Tim. I, 13 ? Quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans ubi inveniebat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres, Ecclesia contra illum orabat, an pro illo? Utique Ecclesia Dei, quae didicerat a Domino suo, qui pendens in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 5Luc. XXIII, 34 , talia precabatur pro Paulo, imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est. Nam quia dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in me magnificabant Deum 6Galat. I, 22 24 : quare magnificabant Deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant Deum?

Notes

  1. 4. I Tim. I, 13
  2. 5. Luc. XXIII, 34
  3. 6. Galat. I, 22 24