TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia quod Christus vadit ad Patrem, quare. Ita, fratres, expedire arbitror, ut in tanta profunditate Scripturarum, in quibus forte verbis absconditum aliquid latet quod opportune aperiendum sit, tanquam simul fideliter inquiramus, ut salubriter invenire mereamur. Cur ergo hanc appellat justitiam quia vadit ad Patrem, et non etiam quia venit a Patre? An quia misericordia est quod venit, ideo justitia est quod vadit: ut et in nobis discamus impleri non posse justitiam, si pigri fuerimus praerogare misericordiam, non quae nostra sunt quaerentes, sed et quae aliorum? Quod cum monuisset Apostolus, continuo de ipso Domino conjunxit exemplum: Nihil, inquit, per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi; non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum. Deinde statim addidit: Singuli quique hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec est misericordia, qua venit a Patre. Quae igitur justitia est, qua vadit ad Patrem? Sequitur et dicit: Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris 4Philipp. II, 3-11 . Haec est justitia, qua vadit ad Patrem.

Notes

  1. 4. Philipp. II, 3-11