TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pastores qui se pascunt, non oves. Videamus ergo quid alloquatur pastores se ipsos pascentes, non oves, sermo divinus neminem palpans. Ecce lac consumitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oves meas non pascitis: quod infirmatum est, non confortastis; et quod aegrotum est, non corroborastis; et quod contribulatum est, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor. Dicitur in pastores pascentes semetipsos, non oves, quid diligant, quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis, et lanis vos tegitis. Propter quod Apostolus dicit, Quis plantat vineam, et de fructu ejus non sumit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit 4I Cor. IX, 7 ? Invenimus ergo esse lac gregis, quidquid a plebe Dei tribuitur praepositis ad sustentandum victum temporalem. Inde enim loquebatur Apostolus, cum haec diceret quae commemoravi.

Notes

  1. 4. I Cor. IX, 7