TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Et quid faciam, inquis? Ecce, sancte episcope, monita tua audivi, consilio tuo parui, jussum Domini non sprevi, quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum indigentibus communico; quid plus possum facere? Habes adhuc, temetipsum habes: tu ipse plus es, tu dees rebus tuis, tu addendus es. Consilium Domini tui fecisti? Feci, inquit. Quid mentiris? Non totum fecisti: ex una parte fecisti, ex alia nihil tetigisti. Audi quod jubet: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Numquid dimisit eum? Et ne se ille perdere putaret quod pauperibus erogavit, securum eum reddidit dicens, Et habebis thesaurum in coelo. Numquid sufficit hoc? Non. Et quid? Veni, sequere me 8Matth. XIX, 21 , dicit. Amas, et sequi vis eum quem amas? Cucurrit, volavit: quaere qua. Nescio qua. O christianum! nescis qua ivit Dominus tuus? Vis dico tibi, qua eum sequaris? Per pressuras, per opprobria, per falsa crimina, per sputa in faciem, per alapas et flagellorum verbera, per coronam spineam, per crucem, et per mortem. Quid piger es? Ecce demonstrata est tibi via. Sed dura est, inquis, via; quis per istam illum sequatur? Erubesce barbare, erubesce: a virtute vir diceris. Feminae secutae sunt, quarum hodie natalitia celebramus. Feminarum martyrum Suburbitarum, solemnitatem celebramus. Dominus vester, Dominus noster, Dominus illarum, Redemptor vitae nostrae, de via angusta et aspera praecedendo stratam eam vobis fecit, stratam securam, munitam, Christus Dominus noster, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

Notes

  1. 8. Matth. XIX, 21