Mira in Christo infante dissidentium attributorum convenientia. Laudem Domini loquetur os meum: ejus Domini, per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revelator, matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum: Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore: conditor solis, conditus sub sole: cuncta saecula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc procedens: effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra: ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in praesepio jacens: sidera regens, ubera lambens: ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi; ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit 1Sap. VIII, 1; quando infirmitate carnis indutus, virginali utero receptus est, non inclusus; ut nec Angelis subtraheretur sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus.