TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Boni et mali in Ecclesia permixti. Malus bonum duobus modis non maculat. Hoc tamen in mysterio lectionis hujus cognovimus, fratres, quod aliis Librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse intus in Ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et paleam. Nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura, toleret in area. Quod enim toleret, in horreo non habebit. Veniet ventilator, qui dividet malos a bonis. Erit etiam corporalis separatio, quam modo spiritualis praecedit. A malis corde semper disjungimini; ad tempus caute corpore copulamini. Nec tamen negligentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. Quibuscumque modis potestis, agite. Nec, cum invenitis in Scripturis et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post Domini adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Et quia parum erat, non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae: Magis autem, inquit, et redarguite 33Ephes. V, 11 . Videte quemadmodum utrumque complexus est, Nolite communicare: magis autem et redarguite. Quid est, Nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est, Magis autem et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete.

Notes

  1. 33. Ephes. V, 11