Correptionis modus, curve secreto fiat. Peccata carnis mortifera. Sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. In secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne volentes publice arguere, prodamus hominem. Nos volumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? Novit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego volo publice corripere, at tu quaeris inscribere. Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos Dei judicium; terreo cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. Hac charitate praediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare volo, non accusare. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Ubi contigit malum, ibi moriatur malum. Non tamen vulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio qua perversitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia nulla et vana conquirunt, dicentes, Peccata carnis Deus non curat. Ubi est quod hodie audivimus: Fornicatores et adulteros judicat Deus? Ecce attende, quisquis tali morbo laboras. Quod dicit Deus audi: non quod tibi dicit favens peccatis tuis animus tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi ergo quod dicit Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros judicat Deus 11Hebr. XIII, 4 .